Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
me
|
ValMax
|
stampa
|
Data:
24/07/2002 11.32.47
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Papirius dictator, cum adversus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque virtute eius neque successu neque nobilitate motus virgas expediri eumque nudari iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et victor scissa veste spoliatoque corpore lictorum se verberibus lacerandum praebuit, ut in acie exceptorum vulnerum nodosis ictibus cruore renovato victoriarum, quas modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus auxilium inploravit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseveravit. itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum devocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. neque hac re severitas Papiri refrenari potuit. ceterum, cum ab universis civibus et ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed populo et tribuniciae concedere potestati.
|
|
• ValMax Re: ValMax
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|