Data:
24/07/2002 15.08.01
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae stipendium, milites, arma, frumentum poscunt; et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est, nec minus Italiae marituma et prouinciarum; cum interim uectigalia parua et bellis incerta uix partem sumptuum sustinent. Ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea nauigamus. Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite; sin fortuna communis asperior est, quare indigna uobis nobisque et re publica incipitis?
Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea uobis incommodi demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam pro uostra salute finem uitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul; facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: uoueo dedoque me pro re publica, quam deinde cui mandetis circumspicite. Nam talem honorem bonus nemo uolet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit. Tantum modo in animis habetote non me ob scelus aut auaritiam caesum, sed uolentem pro maxumis beneficiis animum dono dedisse.
Per uos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate aduorsa et consulite rei publicae. Multa cura summo impeno inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum omnes prouinciae, regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.
|