Data:
25/07/2002 12.46.57
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
LE ARTI LIBERALI Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria est. tertia dialectia, cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis. Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et divisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque tractat. Septima astronomia, quae continet legem astrorum.
IL SALE Aquis maris sponte sal gignintur, postquam spuma, in extremis litoribus vel scopulis derelicta, sole decocta est. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus hauritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densatur in sale. Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur ut lapis. In natura quoque salis differentiae cernuntur. Nam alibi suave, alibi salsissimum invenitur. Sunt et colorum differentia. Memphiticus rufus est; in parte quadam Siciliae, ubi Atena est, purpureus; item in eadam Sicilia, in Pachyno, adeo splendidus et lucidus, ut imagines reddat; in Cappacodia crocinus effodi potest. Salis natura necessaria est ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem et appetitum in omnibus cibis facit. Pecudes, armenta et iumenta sale maxime provocantur ad pastum.
|