LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
Davide
versione   stampa
Data:
25/07/2002 15.35.59




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
2.7.7 Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat, cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.

2.7.8 Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque uirtute eius neque successu neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari iussit.
  versione
      Re: versione
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons