Data:
26/07/2002 9.55.38
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Invitata Psyche talium locorum oblectatione, proprius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, ubi horrae sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit. Nec est quicquam, quod ibi non est. Sed praeter ceteram tantarum divitiarum admirationem, hoc erat praecipue mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro, nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur. Haec ei summa cum voluptate visenti, offert sese vox quaedam, corporis sui nuda, et: "Quid-inquit-domina, tantis obstupescis opibus? Tua sunt haec omnia. Prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refove et ex arbitrio lavacrum pete. Nos, quarum voces accipis, tuae famulae sumus" APULEIO
|