Data:
25/08/2002 16.51.12
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
primi consules prope seminudi sub iugum missi, tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus, tum deinceps singulae legiones.Circumstabant armati hostes,exprobrantes eludentesque: gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique,si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.ita traducti sub iugum et quod paene gravius erat,per hostium oculos cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt,tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.Itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.Quod ubi est capuam nuntiatum,evincit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.Confestim insigna sua consulibus, fasces, lictores;arma, equos, vestimenta, commeatus militibus benigne mittunt,et venientibus Capuam cunctus senatus populusque, obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis.neque illis sociorum comitas vultusque benigni et alloquia non modo sermonem elicere,sed ne ut oculos quidem attollerent aut consulantes amicos contra intuerentur efficere poterant,adeo super maerorem pudor quidam fugere colloquia et coetus hominum cogebat.
|