Data:
25/08/2002 16.54.27
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Postquam duces convenerunt, Themistocles eos rogavit atque obsecravit ne discederent. Ad Eurybiadem conversus:"In tua -inquit-potestate est Graeciae salus,si id, quod suasi,facies. Nam si ad Isthmum pugnam navalem committes, in aperto mari pugnare debebimus atque id nobis, cum pauciores naves habeamus, quam Persae, minime utile erit; sin apud Salaminam proelio contendemus in angusyo mari, ubi barbari naves suas explicare non poterunt, facilius nobis erit vincere: ita etiam Salamis servabitur, quo liberos nostros et uxores contulimus". His verbis Themistocles effecit ut Eurybiades consilium suum mutaret. Maxime autem ob eam causam sententiam suam mutavisse videbatur, quod timebat ne, si classis ad Isthmum duceretur, Athenienses socios desererent; intellegebat autem, si Athenienses socios deseruissent, reliquos Graecos hostibus pares non futuros esse. Itaque decretum ut Graeci apud Salaminam manerent, ibique pugnam navalem committerent.
|