Data:
25/08/2002 16.56.24
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
At illi, qui de mortis bono disputant, quia nihi veri sciunt, sic argumentantur:" Si nihil est post mortem, non est malum mors, aufert enim sensum mali. Si autem supersunt animae, est etiam bonum, quia immortalitas sequitur". Quam sententiam Cicero de Legibus sic explicavit:" Gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem, quam qui est in vita, aut certe non deteriorem allatura est statum. Nam sine corpore animo vigente, divina vita est; sensu carente, nihil profecto est mali". Argute, ut sibi videbatur, quasi nihil esse aliud possit. Atqui utrumque hoc falsum est. Docent enim divinae litterae, non extingui animas; sed aut pro iustitia praemio affici, aut poena pro sceleribus sempiterna. Nec enim fas est, aut eum qui sceleratus in vita feliciter fuerit, effugere quod meretur, aut eum, qui ob iustitiam miserrimus fuerit, sua mercede fraudari
|