mi tradurresti la seguente versione di svetonio?grazie!
Tunc Caesar: "Eatur" inquit "quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea eat" inquit. Atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi supervenerat, pro contione fidem militum flens ac veste a pectore discissa invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. Nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laevae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat videre contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod visu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus quadrigenis fama distulit.