Data:
27/08/2002 11.46.56
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Metuentes latrones Lycaoniam magna parte campestrem, quia se impares nostris esse congressione stataria sciebant, tramitibus deviis petivere Pamphyliam. Raptim igitur properantes, vigore corporum ac levitate confisi, per flexuosas semitas ad summitates collium evadebant. Cum autem ad ripas venerunt fluvii Melanis, alti et vorticosi, dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare contextis cratibus parant, legiones, quae tunc illic hiemabant, impetu accurrerunt ausos, facile trucidarunt. Ceteri, rabie saeviore, quam desperatio et fames incedebant, in excidium Seleuciae efferebantur. Horum adventu praedocti, rectores urbis armatos omnes ex moenibus eduxerunt. Exercitum procul videntes liticinumque cantum audientes, parumper stetere praedones, exertantesque gladios postea lente incedebant. Sed milites nostros revocaverunt rectores, rati Nebridium, Orientis praesidem, properare cum ingentibus auxiliis. Qua re cognita, abscessere latrones dispersique avia montium petiere.
|