Data:
27/08/2002 18.50.19
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao,potresti tradurmi queste versioni:"Quinto anno Punici belli ,quod contra Afros gerebatur,primum Romani C.Duilio Cn.Cornelio Asina consulibus in mari dimicaverunt,paratis navibus rostratis,quas Liburnas vocant.Consul Cornelius fraude deceptus est.Duilius,commisso proelio,Carthaginiensium ducem vicit,triginta et unam naves cepit,quattuordecim mersit,septem milia hostium cepit,tria milia occidit.Neque ulla victoria Romanis gratior fuit quod,invicti terra,iam etiam mari plurimum possent.C.Aquilio Floro L.Scipione consulibus,Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit,multa milia inde captivorum adduxit,triumphum egit.
Cum igitur clarum Scipionis nomen esset,iuvenis adhuc Scipio Aemilianus consul est factus et contra Carthaginem missus.Is eam cepit ac diruit.Spolia ibi inventa,quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat et ornamenta urbium quae sua recognoscebant,civitatibus Siciliae,Italiae,Africae reddidit.Ita Carthago septingentesimo anno postquam condita erat deleta est.Scipio nomen quod avus acceperat meruit,scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus iunior vocaretur.
|