LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
alessandro
2 versioni   stampa
Data:
28/08/2002 10.14.47




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
1) Le eruzioni del Vesuvio:
Laborat hoc uno malo Campania, quae, ne perfecta beatitudine fruatur, huius timoris frequenter acerbitate concutitur. Ne tamen omnino durum nunc eventum arbitrmur: nam praemittit signa gravia, ut tolerabilius sustineantur adversa. Tantis enim mobilus, natura rixante, montis illius hiatus immurmurat, ut excitatus quidam spiritus grandisono fremitu vicina terrificet. Fuscatur enim aer loci illius exhalatione taeterrima et per totam Italiam paene cognoscitur quando illa indignatio commovetur. Volat per inane magnum cinis decoctus; et, terrinis nubibus excitatis, transmarinas quoque provincias pulvereis guttis compluit. Et quid Campania pati possit adgnoscitur, quando malum eius in orbis alia parte sentitur. Videas illic quasi quosdam fluvios ire pulvereos, et harenas steriles, impetu fervente, velut liquida fluenta decurrere. Stupeas subito usque ab arborum cacumina intumuisse dorsa camporum, et luctuoso subito calore vastata esse, quae laetissima fuerant viriditate depicta.

2) E' meglio vivere secondo natura:
Si ad naturam vives, numquam eris pauper;si ad opiniones numquam eris dives. Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas: non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias. Accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces. Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error immensus est. Retrahe te a vanis, et cum voles scire utrum quod petes naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere. Si tibi, longe progresso, semper aliquid longius restat, scito naturale non esse.
  2 versioni
      Re: 2 versioni
         Re: 2 versioni
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons