Data:
29/08/2002 16.43.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
T chiedo un ultimo favore. il brano ? di Plinio il vecchio (N.H II 117-118)
Viginti amplius auctores Graeci veteres prodidere de his observationes.Quo magis miror orbe discordi et in regna, hoc est in membra, diviso tot virs curae fuisse tam ardua inventu,inter bella praesertim et infida hospitia,piratis enim,omnium mortalium hostibus,transituros fama terrentibus ,ut hodie quaedam in suo quisque tractu ex eorum commentariis qui numquam eo accessere,verius noscat quam indigenarum scientia,nunc vero pace tam festa,tam gaudente proventu litterarum artiumque principe,omnino nihil addisci nova inquisitione,immo ne veterum quidem inventa perdisci.Non erant maiora praemia in multos dispersa fortunae magnitudine,et ista plures sine praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt.Mores hominum senuere,non fructus, et immensa multitudo aperto,quodcumque est, mari hospitalique litorum omnium adpulsu navigat,sed lucri,non scientiae, gratia;nec reputat caeca mens et tantum avaritiae intenta ad ipsum scientia posse tutius fieri.
Ho provato a tradurla ma nn capisco quale sia il sogg nella 2 frase (tam ardua)?? confidando in un tuo aiuto 1saluto ele
|