LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
Mony
2 brani dell'Historia augusta   stampa
Data:
30/08/2002 9.25.52




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
AELIUS

VI. 1 Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit. 2 Sed cum eum videret homo paulo argutior, miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur: 3 "Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui non ipsam rem publicam, sed nos ipsos sustentare vix possit." 4 Et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est. 5 Quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Aelius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit volens videri, quod verba tristia temperasset. 6 Sed nihil profuit. nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Aelius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) perit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem. 7 Doluit ergo illius mortem, ut bonus pater, non, ut bonus princeps. nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur his : "Etiam vivente adhuc Vero decreveram." 8 Ex quo ostendit aut iudicium suum aut scientiam futurorum. 9 Post hunc denique Hadrianus diu anceps, quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum. Cui conditionem addidit, utipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco daret. 10 Nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum saepe dicens sanum principem mori debere, non debilem.


ALEXANDRUS SEVERUS

I. 1 Interfecto Varia Heliogabalo - sic enim malumus dicere quam Antoninus, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit 2 et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est - ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcona genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Gabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus, mortuo scilicet Macrino, 3 Augustumque nomen idem recepit addito eo, ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. 4 Et ne praeceps ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere et ille perpeti. 5 Non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. 6 Milites iam insueverant sibi facile mutare, adserentes nonnumquam addefensionem se idcirco fecisse, quod nescissent senatum principem appellasse. 7 Nam et Pescennium Nigrum et Clodium [Nigrum] Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricidaliter perire.
  2 brani dell'Historia augusta
      Re: 2 brani dell'Historia augusta
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons