Data:
02/09/2002 23.51.00
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
CICERONE
At et morbi pernociosiores pluresque sunt animiquam corporis; hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinet eumque sollicitant,animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat neque perpeti potest, cupere numquam desinit. Quibus duobus morbis, ut omittam alios, aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores? Qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam orporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant, animi autem, qui sanari voluerintpraeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur? Est profecto animi medicina, philosophia; cuius auxilium non ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est.
Quomque plurimas et maximas commoditatesamicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt; tantus eos honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum. Ex quo illorum beata mors videtur, honorum vita laudabilis. Quodsi exemeris ex rerum natura benevolentiae coninctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissentionibus atque ex discordiis perspici potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti? Ex quo, quantum boni sit i amicitia, iudicari potest.
SENECA ( dalle Epistulae Morales ad Lucilium)
Illud autem vide, ne ista lectioauctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est.Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospita habean, nullas amicita, idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter aplicant sed omnia cursim et properantes trasmittunt. Non prodest cibus nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem inpedit quam remediorum crebra mutatio; non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile est ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. 'Sed modo' inquis ' hunc librum evolvere volo, modo illum'. Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquiant non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi.
Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo cum quo te communicatum velim. Et vide quod iudicium meum habeas : audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit quid illic solus faceret. ' Mecum ' inquit ' loquor'. Cui Crates ' cave ' inquit ' rogo et diligenter adtende : cum homine malo loqueris'. Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex inprudentibus qui relinqui sibi debeat, tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt, tunc cupiditates inprobas ordinant; tunc quidquid aut metu aut pudore celebat animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, periit stulto: ipse se prodit. Vide itaque quid de te sperem immo quid spondeam mihi ( spes enim incerti boni nomen est): non invenio cum quo te malim esse quam tecum
|