LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ladyhawk
seneca   stampa
Data:
03/09/2002 0.05.05




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
SENECA ( Dai Dialogi)

Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate? Gentes fanciullius est barbaras inpatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo didicit; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait : ' Quod tibi deerit, a te ipso mutuare'; quare donare mihi non possim, si commodare possum? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit; dicere solemus: ' Sine, loquar mecum' et ' Ego mihi aurem pervelam' ; quae si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere, quomodo obiurgare se, sic et laudare se, quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt; si de aliquo dicimus: ' Iniuriam sibi fecit' poterimus dicere et : ' Beneficium sibi dedit '.


Interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est. Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae, deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura. Intellegis, etiam, si non diciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem, depulsis iis quae aut irritant nos aut territant; nam voluptatibus et illiciis, quae parva ac fragilia sunt et ipsis fragrantiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine; omnis enim ex infirmitate feritas est.


  seneca
      Re: seneca
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons