Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
elisa 84
|
SALLUSTIO
|
stampa
|
Data:
03/09/2002 13.24.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Salve....? la prima volta che usufruisco dei vostri servizi...mi chiedevo se mi potevate aiutare con questi due brani di sallustio...ho provato a cercare tra le vostre opere integrali ma si vede che sono di un'altra opera(credo :)). saluti
9Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere; nam ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. 10An expectatis dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? Quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. 11Quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium, odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia.
12Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.
13Et quaeso considerate quam convorsa rerum natura sit; antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis? Nisi forte pudet aut piget recte facere. 14An Lepidi mandata animos movere? Qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari, quibus ademptam negat, concordiae gratis tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae.
Si, Quirites, parum existumaretis quid inter ius a maioribus relictum uobis et hoc a Sulla paratum seruitium interesset, multis mihi disserundum fuit, docendique quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique uindices parauisset omnis iuris sui tribunos plebis. Nunc hortari modo relicuom est et ire primum uia qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit quantas opes nobilitatis solus, inpotens, inani specie magistratus, pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex uobis, quae metum uicit, statui certaminis aduorsa pro libertate potiora esse forti uiro quam omnino non certauisse.
|
|
• SALLUSTIO Re: SALLUSTIO
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|