Data:
04/09/2002 11.40.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Un traditore punito Aurelianus imperator, cum in Asia Tyanam urbem obsideret, quia eam vi f capere non poterat, Heracleonis, Tyanaei civis, qui in ea urbe opibus plurimum poterat, opera in urbem admissus est. At, cum primum ingressus est non solum ei gratias non egit, sed statim imperavit militibus ut Heracleon occideretur, cum eius, qui patriam suam prodidisset, conspectum ferre non posset. Praeterea, ne avaritia id egisse putaretur, cum esset Heracleon ditissimus, eius omnes fortunas liberis incolumes servavit. Cum autem ad Manlium Chilonem scriberet, ut gesta res esset, subiecit proditores a se diligi non posse, neque illis se umquam fidem servaturum, qui patriae non servassent.
|