Data:
04/09/2002 17.17.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Carthagine capta, uxor Hasdrubalis, exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli sibi imperare vitam contetus fuisset, dextra laevaque communes filios mortem non recusantes trahens, incendio se flagrantis patriae obiecit. Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum adiciam. Cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps, evidentissimis exhausta cladibus, ad unicam filiam Harmoniam virginem esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetum fieret, nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam H hostilibus gladis subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condiciones proclamavit. Admirata illius animum Harmonia tantae fidei superesse non sustinuit revocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam convertit. Ita alteri tectum mendacium, alteri veritas aperta finis vitae fuit.
|