Draco Atheniensis vir bonus multaque prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit. Is Draco leges quibus Athenienses uterentur primus omnium tulit. In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis puniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, sed tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus aliis mitioribus, a Solone compositis, usi sunt. Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit.