Data:
05/09/2002 2.12.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Il corretto atteggiamento del maestro
Sumat magister ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succed?re se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existemet. Ipse nec habeat vitia nec ferat . Non severitas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. Minime iracundus, nec tamen eorum (= earum rerum), quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam modicus. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emendando non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat.
|