Data:
05/09/2002 14.13.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Consigli per la vecchiaia
Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum, tamquam contra morbum, sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, adhibendae exercitationes modicae, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniundum est, sed menti atque animo multo magis: nam haec quoque, nisi, tamquam lumini, oleum instilles, exstinguuntur senectute; et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem se exercendo levantur.
|