Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
angela
|
tarquinio prisco CICERONE
|
stampa
|
Data:
06/09/2002 10.53.17
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Romae a principio imperium tenuerunt reges. Tum primum videtur insitiva quadam disciplina doctior facta esse civitas. Fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit. Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam erudivit. Mortuo deinde Demarato et maiore filio, minor natu Romam migravit, cumque facile in civitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regis familiaris est factus usque eo,ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo praeterea summa comitas,summa in omnes cives benignitas. Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L.Tarquinius;sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem videretur imitatus. Atque eundem primum ludos maximos,qui Romani dicti sunt, fecisse accepimus.(CICERONE)
|
|
• tarquinio prisco CICERONE Re: tarquinio prisco CICERONE
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|