LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
Paolo
Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA   stampa
Data:
06/09/2002 20.10.45




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
VIII
CEPHEUS a tergo minoris Arcti constitutus, includitur arctico circulo a
pedibus ad pectus, ut praeter humeros et caput eius nihil occidere
videatur; neque longe abest a flexu Draconis, quem capite primum efficere
videtur. Cepheus autem manibus utrisque proiectis figuratus, tanto
dissidet intervallo a pedibus Arcti minoris, quantum spatium inter pedes
Cephei videtur. Huius caput Scorpione exorto occidere, cum Sagittario
exoriri perspicitur. Hic autem habet in capite stellas II, in manu dextra
I, item in cubito obscuram I, in sinistra manu et humero singulas, in
dextro humero I, in zona, quae medium eius dividit corpus, III stellae
clarae videntur, in latere dextro obscura I, in sinistro genu II, in
utrisque pedibus singulae, supra pedes stellae IIII. Hic totus omnino
stellarum est XVIIII.

IX
CASSIEPIA sedens in siliquastro conlocata est. Cuius sedilis et ipsius
Cassiepiae pedes positi sunt in ipsa circumductione circuli, qui arcticus
vocatur; effigies autem corporis ad aestivum circulum pervenit, quem
capite et dextra manu tangit. Hanc prope mediam dividit circulus is, qui
lacteus appellatur, proxime Cephei signum conlocatam. Haec occidens cum
Scorpione exoriente capite cum sedili resupina ferri perspicitur, exoriri
autem cum Sagittario. Huius in capite stella ostenditur I, in utroque
humero I, in papilla dextra clara I, in lumbis magna I, sinistro femine
duae, in genu I, in pede primori dextro I; in quadrato, quo stella
deformatur, una; in angulis utrisque singulae clarius ceteris lucentes.
Haec igitur est omnino stellarum XIII.
  Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA
      Re: Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons