Data:
08/09/2002 9.46.07
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam, Augusti proneptem, et Liviam Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Cavilli natam. Priorem, quod parentes eius Augustum offenderant, adhuc virginem repudiavit; posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, morbo amisit. Uxores deinde duxit Plautiam Urgulanillam et mox Aeliam Petinam cosulari patre. Cum utraque divortium fecit: cum Petina ex levibus offensis, cum Urgunilla ob libidinum proba et homicidii suspicionem. Post has Valeriam Messallam in matrimonium accepit. Sed cum in ea comperisset innumerabilia flagitia atque dedecora, supllicio affecit confirmavitque pro concione apud praetorianos se, quatenus sibi matrimonia male cederent, in caelibatu permansurum. Nec durare valuti, sed, illecebris Agrippinae pellectus in amorem, aliquos subornavit qui in senatu censerent ut ipse cogeretur ad eam ducendam exorem, quasi id rei publicae maxime interesset. Ac, vix interposito die, confecit nuptias.
|