Data:
08/09/2002 9.49.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Eodem anno, quo ad Cannas exercitus Romanus fusus est, duo vestales, Opimia atque Floronia, stupri compertae sunt, quarum altera sub terra, ut mos est, ad Portam Collinam necata est, altera sibimet ipsa mortem conscivit. Lucius Cantilius, scriba pontificis, qui cum Floronia stuprum fecisset, a pontifice maximo in comitiis eo usque virgis caesus est ut inter verbera expiraverit. Quod nefas cum inter tot clades in prodigium versus esset, decemviri libros Sibylinos adire iussi sunt. Et Quintus Fabius Picotr Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus sacrificiisque dei placari possent et quaenam finis tantis cladibus eventura foret. Interea sacrificia extraordinaria facta sunt, inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro boario sub terram vivi demissi sunt in locum saxis conseptum, iam ante hostiarum humanarum sanguine imbutum. Placatis, ut rebantur, deis, Marcus Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam ut urbi praesidio essent, mittit.
|