Data:
08/09/2002 21.35.25
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Philippo Macedoniae rege superato,cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia convenisset, T. Quintius Flaminius, tubae signo silentio facto per praeconem heac verba recitari iussit:<S.P.Q.R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque immunes esse iubet>. Quibus rebus auditis, maximo et inopinato gaudio homines perculsi, primo, veluti non audisse se, quae audierant, credentes, obticuerunt. Iterata deinde pronuntiatione praeconis, tanta caelum clamoris alacritate compleverunt, ut certe constet aves, quae supervolabant, adtonitas paventesque decidisse.
|