LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
Paolo
Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA   stampa
Data:
10/09/2002 20.04.58




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
XV
AQUILA ala dextra non multum extra circulum aequinoctialem prodire,
sinistra autem non longe a capite Ophiuchi figurata videtur. Praeterea
rostrum eius a reliquo corpore dividit circulus, quem supra diximus a
Cancro ad Capricornum pervenire. Media autem finitur ab eo, quem supra
lacteum orbem demonstravimus esse. Haec occidit exorto Leone; exoritur
autem cum Capricorno, habens in capite stellam I, in utraque penna I, in
cauda I.

XVI
DELPHINUS non longe ab Aquilae signo figuratus, incurvatione caudae
novissimae tangit aequinoctialis circuli circumductionem, capite prope
coniungens equi Pegasi rostrum. Hic exoritur cum Sagittarii posteriore
parte; occidit autem cum Virgo exorta est a capitis fine. Habet autem in
capite stellas II, supra caput ad cervicem versus II. Ad ea quae ini
ventre velut pennae videntur, habet stellas III, in scapulis I, in cauda
II. Omnino est stellarum VIIII.

XVIII
DELTOTON autem in triangulum deformatur, aequis lateribus duobus, uno
breviore, sed prope aequali reliquis. Inter aestivum et aequinoctialem
circulum supra caput Arietis, non longe ab Andromedae dextro crure et
Persei manu sinistra conlocatum; cum Ariete toto occidens, oriens autem
cum eiusdem dimidia priore parte. Habet stellam in unoquoque angulo I.
Nunc protinus XII signorum figurationem dicemus, quorum est princeps
Aries.
  Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA
      Re: Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons