Data:
11/09/2002 21.16.46
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Paucos per menses imperator fuit Aulus Vitellius, qui multo cum dedecore rem publicam gessit. Neroni similis, multos nobiles viros, qui omnis iniuriae insontes erant, ad necem atque supplicium destinavit. Sed praecipue crapulae Vitellius deditus fuit. Quadrifariam epulas dispertiebat, in ientacula, prandia, caenas et comissationes. Notissima super ceteras fuit caena illa, quam ei frater exibuit, in qua duo milia piscium atque septem milia avium apposita sunt. At hanc quoque caenam axsuperavit Vitellius: narrabant enim eum, inter conquisitissimas alias epulas, apposuisse convivis amplissimam patinam, in qua scarorum iecora, phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterorum, murenarum lactes commiscuerat.
|