[...]Leni vento Africo provectus est, sed cum ventus media nocte intermissus esset, cursum non tenuit et aestu longius delatus est.Cum autem lux orta esset, vidit Britanniam relictam sub sinistram. Tum rursus aestus commutatio exspectanda fuit et remis contendendum ut eam partem insulae caperet,quam optimam esse ad egressum aestate superiore cognoverat. Qua in re admodum fuit virtus militum laudanda ,qui,vectoriis gravibusque navigiis,remigii laborem non intermiserunt ut longarum navium cursum adaequarent.