Data:
12/09/2002 19.49.17
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
XIX ARIES in aequinoctiali circulo consistens, caput ad exortum habens conversum, occidens a primis pedibus et exoriens caput infra Triangulum, quod supra diximus, tenens collocatum, pedibus prope caput coniungensPistricis. Habet autem in capite stellam I, in cornibus III, in cervice II, in pede priore de primis I, in interscapilio IIII, in cauda I, sub ventretres, in lumbis unam, in pede posteriore unam. Omnino est stellarum XVII.
XX TAURUS ad exortum signorum dimidia parte conlocatus, ut incipere genua defigere ad terram, caput eodem habens attentum. Genua eius a reliquo corpore dividit circulus aequinoctialis. Cornu sinistrum, ut supra diximus, coniungitur cum dextro pede eius, qui Auriga appellatur. Inter huius finitionem corporis et Arietis caudam stellae sunt VII quas Vergilias nostri, Graeci autem Pliadas appellaverunt. Hic aversus occidit et exoritur. Habet autem in cornibus singulas stellas, sed in sinistro clariorem; utrisque oculis singulas, in fronte media I; ex quibus locis cornua nascuntur, singulas. Quae VII stellae Hyades appellantur, etsi nonnullis quas duas diximus novissime, stellas negaverunt esse, ut omnino Hyades essent V. Praeterea in sinistro genu priore habet stellam I et super ungulam I, in dextro genu I et in interscapilio III, novissimam earum ceteris clariorem; in pectore I. Quae sunt omnino, praeter Vergilias, XVIII.
|