LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
leo
Historia augusta(Elio e Geta)   stampa
Data:
13/09/2002 19.26.20




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
III. 1 Adoptatus autem Aelius Verus ab Hadriano eo tempore, quo iam, ut superius diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat, 2 statimque praetor factus et Pannonis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus imperio, iterum consul designatus est. 3 Datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum, quod posset laetitiam publicam frequentare. 4 Tantumque apud Hadrianum principem valuit, ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret. 5 Nec provinciae quidem, cui praepositus erat, defuit. 6 Nam bene gestis rebus vel potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen optinuit ducis famam. 7 Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit, ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis cogitaret, si forte vixisset. 8 Fertur denique ab his, qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt, Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse, ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis conditionibus ferebatur. 9 Fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat, ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad horam mortis futuros actus ante perscripserit.


VI. 1 Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausique portis diu non est imperator admissus. 2 Denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. 3 Post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, inprobante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. 4 Ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit tribuno eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato. 5 Ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. 6 Quo quidem tempore Helvius Pertinax, filius Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti fausta praetori et dicenti "Sarmaticus maximus et Parthicus maximus", quasi Gothicus. 7 Quod dictum altius in[tere] pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. 8 Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris. Quae res nulli facile privato satis tuta est.


  Historia augusta(Elio e Geta)
      Re: Historia augusta(Elio e Geta)
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons