Data:
13/09/2002 21.25.50
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Tantalum, regem Phrygiae, Iuppiter adeo dilexit, ut ei sua consilia aperiret eumque praeterea ad epulas deorum admitteret. Sed is, beneficii immemor, quicquid apud Iovem audierat, hominibus enuntiabat. Ob id facinus ad inferos demissus perpetuo cruciatu affectus est. Nam ab Iove haec poena imposita est ut, cum in aqua esset, sitiret et, quamvis capiti suavissimi fructus impenderent, sempiterna fame excruciaretur. Quotiens enim aquam haurire vult, illa recedit ; quotiens autem poma decerpere conatur, rami arboris vento auferuntur.
|