Plinius Traiano salutem dicit. Mihi videtur convenientissimum fortunae tuae et animi tui magnitudinem demonstrare opere non minus aeternitate quam tua gloria digno. Est in Nicomediensium finibus amplissimus lacus. Per hunc marmora, fructus, ligna, materiae navibus devehuntur modico sumptu et labore usque ad viam, inde magno labore et maiore impendio ad mare vehiculis. Hoc opus multas manus poscit; at eae porro non desunt: nam et in agris magna est copia hominum et maxima in civitate, certaque spes est omnes libentissime agressuros esse opus omnibus fructuosum. Superest ut tu libratorem (agrimensore) vel architectum mittas, qui diligenter exploret sitne (se sia) lacus altior mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse contendunt. Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam; sed incertum est utrum confossa sit ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad commitendum (collegare) flumini lacum: fossa est enim imperfecta. Sed hoc ipso incitor et accendor ut cupiam peragi a te quae tantum coeperunt reges huius regionis.