Data:
15/09/2002 11.24.14
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Nero matrem, facta dictaque sua exquirentem et acerbius corrigentem, omni honore et dignitate privavit et ex Palatio expulit. Postea, minis eius et violentia territus, eam perdere statuit. Cum ter veneno frustra temptavisset sentiretque eam antidotis praemunitam esse, lacunaria, quae noctu super dormientem, laxata machina, deciderent paravit. Sed, priusquam res conficeretur, huius consilii fama pervulgata est. Tunc solutilem (adatta a sfasciarsi) navem, ut in naufragio mulier camerae (cabina) ruina periret, commentus (da comminiscor) est, atque ita, reconciliatione simulata, iucundissimis litteris matrem Baias invitavit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda. Interim, cum negotium trierarchis dedisset ut navem, qua advecta erat, velut fortuito concursu confringerent, protraxit ad multam noctem convivium et matri redeunti ad villam suam in locum corrupti navigii machinosam (costruita apposta) navem dedit. Postea reliquum tempus magna cum trepidatione vigilavit opperiens facinoris exitum. Ubi vero eam evasisse nando comperit, libertum ad eam occidendam misit.
Svetonio
Grazie anticipatamente al "genio" Bukowski!
|