Data:
15/09/2002 13.18.10
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cum vellus aureum, quod ab Aeeta, Colchorum rege, repositum in luco Marti sacro custodiebatur, eripere Iason statuisset, convocatis in periculi et gloriae societatem ducibus Graeciae fortissimis, Hercule, Theseo, Castore, Polluce, Orpheo, Lynceo, Typhi, navem, quam Argo appellaverunt, fabricavit, trabibus e Pelio monte sumptis, sive, ut alii scriptores narrant, e Dodonaea silva, cuiuc arbores, voce praeditae, edebant oracula. Typhis clavum regebat; Lynceus, oculis acutissimis praeditus, brevia (le secche) et scopulos detegebat; Orpheus navigationis taedia levabat cantu; ceteri heroes, qui vulgo dicuntur Argonautae, remos agitabant. Solus Hercules cursum parumper retardabat, sive quia pondere corporis deprimebat navem, sive quia ingentem eius ventrem nullus satis implebat cibus. Qui, cum omne aquam, quae in cadis servabatur, hausisset, misit Hylam adulescentem ad petendas e vicino fonte lymphas. Cum autem Hylas, lapsus in fontem, non rediret, e navi excendit Hercules ut eum quaereret, itaque molesto pondere socios liberavit. Tandem navis, Pontum Euxinum feliciter emensa, Colchidem adtigit, ubi Iason aureum vellus abstulit, adiuvante Medea, regis Aeetae filia, quae, ut patris iram vitaret, postea cum Iasone in Thessaliam fugit.
Grazie anticipatamente al "genio" Bukowski!
P.S. Scusami ancora..te l'avevo detto che eran tante...cmq tranquillo fai quelle che riesci a fare, senza problemi! Ciaoo e grazie!!!
|