Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Sarina
|
CICERO
|
stampa
|
Data:
16/09/2002 10.17.43
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
[VII] [19] Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius euerimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, ne qvis popvli scitvm faceret vt qvisqvam corona donaretvr in magistratv privs qvam rationes rettvlisset; et altera lex, eos qvi a popvlo donarentvr, in contione donari debere; qvi a senatv, in senatv, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, evm donari virtvtis ergo benevolentiaeqve qvam is erga popvlvm atheniensem haberet. [20] Hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines quod contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate.
|
|
• CICERO Re: CICERO
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|