Data:
17/09/2002 13.22.24
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Bello Punico secundo Marcus Marcellus consul iamdiu Syracusas, urbem omnium Siciliae nobilissimam, obsidebat nec eam expugnare poterat, quia Romanorum opera ab Archimede, mirabilium machinarum inventore, impediebantur. His machinis impeditus, urbe non potitus est nisi post tres annos. Postquam autem Romani in moenia ingressi sunt, miles quidam, ignarus illius hominis, in domum Archimedis irrupit, qui tum in pulvere quasdam formas geometricas describebat, et eum minaci voce interrogavit quis esset. Archimedes, qui propter cupiditatem discendi tota mente in geometricas investigationes intentus erat, eius vocem non audivit neque respondit. Tum miles, ira accensus, gladium destrinxit et eum uno ictu transfixit. Cuius mortis postea consulem Marcellum valde piguit, qui corpus eius religiosissime sepeliri iussit. Grazie.
|