Data:
17/09/2002 16.14.01
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Utile in primis,et multi praecipiunt ,vel ex graeco in Latinum ,vel ex Latino vertere in Graecum.Quo genere exercitationis proprietas splendorqueverborum copia figurarum,vis esplicandi,praeterea,imitatione optimorum ,similia inveniendi facultas paratur.Simul, quae legentem fefellissent trasnferentem fugere non possunt:intelligentia ex hoc et iudicium acquiritur. Nihil offuerit quae legeris,hactenus ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere,lectisque conferre, ac sedulo pensitare quid tu ,quid ille commodius:magna gratulatio,si nonnulla tu;magnus pudor,si cuncta ille melius.Licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis.Audax haec,non tamen improba,quia secreta contentio:quamquam multos videmus eiusmodi certamina sibi cum multa laude sumpsisse,quosque subsequi satis habebant ,dum non desperant ,antecesisse. PLINIO IL GIOVANE
|