Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Luzzolik
|
VELLEIUS
|
stampa
|
Data:
18/09/2002 13.15.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
[77] Tum expostulante consensu populi, quem gravis urebat infesto mari annona, cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita, qui haud absurde, cum in navi Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis suis se cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna domus ab Antonio possidebatur. 2 In hoc pacis foedere placuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere, in quo tamen animus inquies manere non potuit. Id unum tantummodo salutare adventu suo patriae attulit, quod omnibus proscriptis aliisque, qui ad eum ex diversis causis fugerant, reditum salutemque pactus est: 3 quae res et alios clarissimos viros et Neronem Claudium et M. Silanum Sentiumque Saturninum et Arruntium ac Titium restituit rei publicae. Statium autem Murcum, qui adventu suo classisque celeberrimae vires eius dup1icaverat, insimulatum falsis criminationibus, quia talem virum collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia interfecerat. [78] Hoc tractu temporum Octaviam, sororem Caesaris, M. Antonius duxit uxorem. Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in transmarinas provincias, quas magnis momentis Labienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos, perducto eorum exercitu in Syriam interfectoque legato Antonii concusserat; qui virtute et ductu Ventidii una cum Parthorum copiis celeberrimoque iuvenum Pacoro, regis filio, extinctus est. 2 Caesar per haec tempora, ne res discip1inae inimicissima, otium, corrumperet militem, crebris in Illyrico Delmatiaque expeditionibus patientia periculorum be11ique experientia durabat exercitum. 3 Eadem tempestate Calvinus Domitius, cum ex consulatu obtineret Hispaniam, gravissimi comparandiaue antiquis exempli auctor fuit: quippe primi pili centurionem nomine Vibillium ob turpem ex acie fugam fusti percussit.
|
|
• VELLEIUS Re: VELLEIUS
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|