Data:
21/09/2002 19.09.42
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Minos, Cretensium rex, postquam Athenienses bello vicit, instituit ut anno unoquoque septenos liberos suos Athenienses Minotauro mitterent ut Minotauro pastui essent. Cum Athenas Theseus venisset et audivisset quanta calamitate civitas afficeretur, voluntarie se ad Minotaurum pollicitus est iturum esse. Quem pater cum mitteret, praecepit ei ut, si victor reverteretur, vela candida in nave poneret: qui autem ad Minotaurum mittebantur, velis atris navigabant. Theseus, postquam Cretam venit, ab Ariadna, Minois filia, adamatus est, quae ei monstravit Labyrinthi exitum. Cum Theseus eo introisset et Minotaurum interfecisset, Ariadnae monitu, licium revolvendo, foras est egressus eamque secum avexit ut in coniugio haberet. Sed, in insula Dia tempestate retentus, cogitans sibi obbrobrium futurum esse si Ariadnam in patriam portasset, in insula eam dormientem reliquit. Cum autem navigaret, oblitus est vela atra mutare: itaque Aegeus pater eius, credens Theseum a Minotauro esse consumptum, in mare se praecipitavit, quod ex eo Aegeum est dictum. Grazie. P.S. Grazie anche per la versione di giorno 17, eh figurati per il ritardo, "Il moderatore risponde nei tempi e nei modi a lui pi? opportuni"!!
|