Erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito, ita ut expugnari non posset nisi obsidione. Huius collis radices duabus ex partibus fluminia subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia passuum tria in longitudinem patebat. Reliquis ex omnibus partibus colles, mediocri interiecto spatio, oppidum cingebant fastigio paris altitudinis. Sub muro copiae Gallorum compleverant eam partem collis, quae ad orientem solem spectabat, fossamque et maceriam in altitudinem sex pedum praeduxerant. Eius munitionis, contra, quae a Romanis instituebatur, circuitus decem milia passuum tenebat. Castra (in) opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta; quibus in castellis interdiu stationes ponebantur ne ulla eruptio subito fieret: eadem castella noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.