nullum est dubium quin civitates, optime constututae legibus et moribus, ad amplissima munera rei publicae sint promoturae eos viros, qui excellant inter omnes consilio, prudentia, fortitudine, quibus sine virtutibus nulla potest regi res publica quae ad spem diuturnitatis et gloriae condita sit. est enim civitas quasi corpus hominiscuius in capite nisi insit consilium nemo dubitare potestquin futurum sit ut numquam perspiciatur recte faciendi vel non facendi ratio quae una ad optatos exitus omnia dirigit nostra vel dicta vel facta. cum hac artissime coniuncta est prudentia quae vivendi ars dici et haberi potest. ipsa constat ex scientia rerum bonarum et malarum quae maxima esse debet in iis qui rei publicae praesunt, ut civibus via demonstretur qua possint ea appetere quae cum communi omnium civium utilitate coniuncta sint, ea declinare quae saluti totius civitatis nocitura videantur.
cmq sono un''"AMICA", non un amico.... :))) grazie