Data:
27/09/2002 15.06.07
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
IX. [23] Sed ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, <in> quo videam sapientissimos homines esse lapsos? virum unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. [24] Plane confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire ubi libertatem sis perditurus. sed huius ipsius facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod <se> regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem <non> tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire.
|