Cum ipse ab omnibus quasi imperator haberetur ,semper tamen plurimum reverentiae et officii in consulem praebuit.Cum autem Romani in bello res male gessissent et ex hostibus indutias petere cogerentur,Numantini responderunt se nulli fidem praestituros esse nec foedus cum ullo facturos nisi cum Tiberio Graccho.Nam patris eius fidem meminerant,qui cum eis firmam et diuturnam pacem composuerat et arbitrabantur filii animum non minus fidelem et aequum quam patris esse. Grazie...ciao!