Tiberius Gracchus,com in scipionis exercitu stipendia mereret,brevi tempore omnes suos aequales virtute et fortitudine superavit. Nec tamen talis fuit ut,superbia elatus,officiorum militarium et disciplinae oblivisceretur. Cum quaestor ut numantiam oppugnaret missus esset,consule Caio Mancino, maximas laudes cum adup suas copias tum apud hostes consecutus est.