Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum navibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae:armis vicit,vitiis victus est.Nobis quoque militandum est,et quidem genere militiae, quo numquam quies,numquam otium datur:debellandae sunt in primis voluptates,quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt.