Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque voluisse se diutius vivere neque curasse quod valetudine minus prospera uteretur , ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse. Eum dicere solitum ferunt non tam sua quam rei publicae interesse ut salvus esset: se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum esse;rem publicam, si quid sibi eveniret, neque quietam fore et aliquanto deteriore condicione civilia bella subitarum. Plane inter omnes fere constitit, talem ei mortem paene ex sententia obtigisse. Nam et quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima valetudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus, subitam sibi celeremque optaverat; et pridie quam occideretur; in sermone nato super cenam apud Marcum Lepidum quisnam esset finis vitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat. Svetonio