Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita bellum cum rege Philippo inutum est, paucis mensibus post Carthaginiensibus datam. Primus eam rem Publius Sulpicius consul ad senatum rettulit, qui decrevit ut consules maioribus hostiis rem divinam facerent; post hanc rem divinam ut de republica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies etiam litterae a Marco Aurelio legato et a Marco Valerio Levino propraetore allatae sunt et Atheniensium nova legatio venit. quae regem appropinquare suis finibus nuntiaret neque ullo modo impediri posse, nisi a Romanis auxilium mitteretur, quin brevi non agri solum sed ipsa urbs Athenae in dicionem regis veniret. Litterae Aurelii Valeriique lectae sunt et legati Atheniensium auditi. Deinde senatus statuit ut soccis gratiae agerentur quod de fide Romana non dubitavissent neque tumuissent ne a populo Romano socii desererentur. POst haec placuit ut Philippo, Macedonum regi, indiceretur bellum neque consules dubitarent statim ad Macedoniam proficisci.