Vorrei la traduzione di questo brano di Cicerone: Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore cum in Cumanum mihi obviam venisti. Non enim te celavi sermonem T.Ampi. Vidisti quam abhorrerem ab urbe reliquenda, cum audissem. Nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum ? Quid ergo accidit cur consilium mutarem? Nonne omnia potius ut in sententia permanerem? Credas hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia.